monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 31 > 19 > ubk4°Ms.theol.2.86 > sectio 24 > csg457.8 > csg458.45 > sectio 10 > csg458.30 > 22 > 20 > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 42
Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum . Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est cui mens immunda non fuerit: cur quod munda mente mulier ex natura patitur, et in immunditiam reputetur?